monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 11
MARULLI. Nunc sciam, an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. Hoc, quod obicio, qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet, etiamsi raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse, quibus duo, quae miserrima sunt, optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Una genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putavit indignum. VALLI SYRIACI. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. Et tamen quid ille meruit, quamdiu per dominum licuit, innocentissimus servus?